

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 13: Versus 28
Vis, imus.Cum spiritualis homo audit hoc esse a diabolo qui nihil valet contra voluntatem Dei, potest ei voluntas suboriri, ut tales auferat de mundo si facultatem habeat. Sed consulit justitiam Dei, an facere debeat, et an Deus velit esse hoc officium hominum. Sed Veritas respondet: Non nosse hominem in hac vita qualis futurus sit qui modo errat, et quid bonis conferat ejus error: et ideo eos non esse tollendos, ne forte interficiantur, qui forte futuri sunt: vel ne bonis obsit, quibus prosunt, etc. Tunc vero opportune fieri, cum jam non est commutandae vitae tempus et proficiendi aliis: et tunc non ab hominibus, sed ab angelis dicit fieri.